POLONIA

POLONIA
POLONIA
quae a planitie terrae (quam ipsi vernacule etiamnum Pole vocant) nomen habet, vasta regio est, quae Schlesiae ad Occasum proxima est, Hungaris, Lithunanis et Prutenis contermina. Dividitur in Maiorem et Minorem. Maior dicitur, quae Septentrionem aspicit: hanc Varta fluv. intersecat, hobetque Gnescam, Posnaviamque insigniora loca. Minorem vocant, quae ad Meridiem vergit, habetque nobilem urbem Cracoviam, ad caput Vistulae, quae regionem dividit, sitam: reliquae civitates parum nitidae. Sclavorum gens est, a quibus in Bohemia per Czechum, in Polonia vero per Lechum regna fundata sunt. A. C. 600. Scythicaeque originis, sed clarissima tamen, et humanitate longe a Sarmatarum veterum asperitate aliena, multâque comitate in hospites. Obtinuit primum dignitatem regiam A. C. 1001. ab Ottone tertio Romano Imperatore primusque Polonorum rex, fuit Bolessaus Chabri, fil. Micissai, de quo infra. Historia paucis haec. Lechus, de quo supra, primus Poloniae Rex dicitur, cuius posteritas per ann. fere 100. regnavit, usque ad A. C. 700. Cromer. l. 1. Hâc exstinctâ XII. Palatini praefuerunt, quibus ad tyrannidem prolapsis Craus Dux creatus est. Hôc nati Cracus, Lechus et Venda, quae post fratres clavum tenuit, A. C. 730. Idem l. 2. Hâc mortuâ rursus XII. Palatini constituti sunt, A. C. 760. Dein tres Lesci successive imperârunt. quorum postremi fil. Popielus regiam Cracoviâ Gnieznam. inde Cruszviciam transtulit, A. C. 810. huius filiô Popielô II. a muribus corrosô, secutum Interregnum. A. C. 823. Piastus dein princeps gentis evasit. A. C. 842. qui Gnieznam sedem regni iterum transtulit. Huius posteri regnârunt usque ad Casimirum M. quô A. C. 1370. exstinctô, regnum e Piastea familia, ad Ludovicum Hungariae Regem Casimiri ex sorore nepotem, transiit. Huic Sigismundus gener successit, quem Hedvigis, Ludovici praefatt minimae natu fil. maritas Iagielo, Uladislaus post Baptismum, vocatus, excepit, A. C. 1386. Huic Uladislaus fil. successit, A. C. 1434. qui Hungariae quoque Rex creatus, praeliô ad Varnam, contra Turcas, occubuit, A. C. 1444. Subûitutus ei in Polonia frater Casimirus, cui fil. Iohannes Albertus successit, A. C. 1492. Hunc fratres Alexander et Sigismundus excepêre: cui ultimo exstincto A. C. 1548. successit sil. Sigismundus Augustus, qui ex Iagellonica familia ultimus, obiit A. C. 1572. Huic surrogatus est Henricus, Caroli IX. Galliae Regis frater, A. C. 1573. post quem Stephanus Batorius electus est, maritus Annae Iagellonicae, A. C. 1576. quô mortuô A. C. 1586. Sigismundus Suecus, Sigismundi Augusti e sorore Catharina nepos, regno admotus est: pater Uladissai, qui successit A. C. 1629. Hunc frater Casimirus postea, e Sigismundi Sueci familia postremus excepit. Post quem Michael Visnevicius a Proceribus electus est, cui A. C. 1674. mortuo, surrogatus est Iohannes Czarnecius, prius exercituum regni summus Dux, qui fortiter hôc tempore contra Turcas rem gerit. Primus Polonorum Ducum religionem Christianam suscepit Mizissaus, qui caecus natus, septimô aetatis annô visum miraculose receperat, A. C. 965. Hic Gnieznensem et Cracoviensem Episopes instituit, Cromerus, l. 3. Hussi dein doctrina, non per Silesiam solum et Germaniam, sed etiam Poloniam longe lateque sparsa est, saeculô 15. Hiac sub Iagellone, Cracoviae cum Husitis Disputatio est instituta, A. C. 1431. eô successu, ut templum S. Crucis his concessum sit, ad sacra vernaculô sermone obeunda, plutimique ex
Polonica nobilitate, inprimis Corybutus Regis patruelis Bohemis accesserint. Sic Euangelium in regno in ditione inprimis Abrahami Zbanscii florere inigniter coepit, sed et mox Andream Bninium Episcopum Poznaniensem gravem sensit adversarium. Cromer. l. 21. Academia post haec Cracoviensis, adhaerens Concilio Basiliensi, Legate Pontificis A. C. 1448. nihil honoris exhibuit, et Casimirus Rex A. C. 1460. restitit Pontifici, pro arbitrio Episcopatus distribuere volenti. Saeculô dein 16. satis florentes in regno Ecclesiae fuerunt, neque bactenus penitus exstinctae. Vide infra in Folsnia maior et minor. Ex maceria domos ferme omnes componunt, plerasque lutô linunt. Plaga regionis palustris est et nemorosa. Potus genti cerevisia. Vini rarissimus usus, acc vineae culturae cognita. Equitatu in bello maxime praestat. Ager frumenti ferax: multa ferarum venatio. Melle
abundat, habet et salis copiam, qui ex terra eruitur. Habet et aeris fodinas in iugis montium, nec non sulfuris. Sub regno Poloniae continentur Lithuania, Samogitia, Massovia. Volhinia, Podolia, et Russia, quae Meridionalis dicitur. Cromerus, Bonfinius, Munsterus. Ferrario tres regni metropoles sunt, Gnesna Poloniae maioris Archiepiscopalis, sub qua 12. urbes Episcopales Riga, Archiepiscopalis Livoniae, sub qua 7. Episcopatus et Leopolis Russiae Archiepiscopalis, sub qua quatuor urbes Episcopales. Baudrando, in insigni opere Geographico, Gallis Polonia dicitur la Pologne, Polonia Hispanis et Italis, regnum est peramplum Europae, ubi alias Germano-Sarmatia cum parte orientali Germaniae, prope Vistulam fluvium. Terminatur a Septentrione mari Balticô, Livoniâ, et Moscoviâ seu Russiâ Albâ, a qua etiam terminatur ab ortu, ab Occasu Germaniâ, et a meridi, Hungariâ, Transylvaniâ, et Moldaviâ. Divitur autem in duas partes, nempe in Poloniae Regnum proprium, le Royaumede Pologne, et magnum Ducatum Lithuaniae, le grand Duche de Lithuavie. Poloniae regni partes sunt Polonia superior seu parva, la petite Pologne, cuius caput Cracovia, totius regni primaria; Polonia in ferior seu magna, la grande Pologne, cuius caput Posnania; Mazovia, la Mazovie, cuius caput Vvarsavia, regia sedes, Cuiavia, la Cuivavie, ubi Uladislavia; Prussia, la Prussie. cuius primaria Gedanum; et Russia nigra, la Russie Noire, ubi Leopolis. Magni Ducatus Lithuaniae partes sunt Lithuania propria, la Lithuante, cuius caput est Vvilna; Volhinia, la Volhinie, ubi Luceoria; Podolia, la Podolie. ubi Camenecium; Polesia, la Polesie, ubi Brestia, et Samogitia, la Samogitie, ubi Mednichia: Sed ab A. C. 1386. Lithuania cum suis partibus Poloniae adiecta est per Iagellonem Ducem, qui postea Uladislaus dictus fuit. Divitur etiam aliter Polonia in triginta quatuor Palatinatus, et in octoginta septem Castellanias; sed prior divisio communior est. Addo, quod aliam quoque eius etymologiam tradit Cromerus, qui putat, et quasi po Leck, i. e. posteres Lechi, vocitatos esse; Sic enim et Polackos dici Hungaris Lengel, quasi Lechel, a Lecho. Quoad situm, extenditur cum adiacentibus sibi provin ciis, in longum, a 38. grad. ad 54. ab Occaiu aestivo versus Ortum hibernum amplius, quam per 240. milliar. Germanica: In latum vero, a montiubs Carpathiis, usque ad mare Balthicum 200. milliar. admodum. Limites sunt, a Septentrione Curlandia, Samogiti, Livonia: ab Ortu Borysthenes, qua Lithuania a Russia distinguitur: ab Austro, Tyras amnis, quô a Moldovia; et Carpathii montes, quibus ab Hungaria secernitur: ab Occasu sunt Silesia, Moravia Marchia et Pomerania. De naturali eius constitutione, ita
Starovolscius Descr. Poloniae p. 9. et seqq. Regio teta fere plana et aprica est, nisi qua ad fines Hungariae accedit, montana ac silvestris. Quo longius autem inderecedit, eo lenius declivis est, magis culta et meliore glebâ. Nisi quod in medituilio minoris Poloniae Calvus mons supereminet, in quo monasterium est S. Crucu nomine lignôque, in quo Salvator noster pependit, celebre: reliqui colles fere in toto Regno sunt potius, quam montes. Silvestris sane fuit superioribus temporibus pleraque omnis Polonia, non modo Lithuania, sed nunc ubique diligenter excolitur, frugum legummumque ferax, et pratis abundans. Et quamvis caeli intemperie nimium laborat, pomoria nihilominus non infrequentia et fructuosa passim habet; in quibus prrorum, malorum, cerasorum, prunorum, persicorum et nucum bonitas, varietasque certat cum Hungaricis et Italicis. Sunt et vites pluribus in lecis, quarum uvae esui quidem non insuaves sunt, praesertim si aestas et auctumnus temperiem suam servant, sed vinum inde expressum acerbius ubi defeaecatum est. Neque negat solum castaneas, mora, cotonea, ficus, amygdalas, crocum, anisum, pepones, melopepones, herbas et flores omnis generis et alias hortenses Italiae delitias, palatinariumque lenocinia. Nec metaella fossiliaque desunt plumbi, ferri, aris, cupri, argenti et auri. Avium quoque et altilium magnam habet copiam, itemque iumentorum omnis generis et ferarum; cerverum videl. aprorum, ursorum, leporum, sciurorum, dorcadum, leporum, onagrorum, bisontium, caprarum, urorum, pantherarum, mardurum, vulpium, rosomacorum, lutrium et castorum: Similiter piscium diversorum, quotquot nominari possunt; Nam fluviis, lacubus, piscinis atque stagnis supra modum abundat. Periodos regni tredecim mutationibus inclusit Pistorius Tom. 1. Scr. Pol. Brevius Auctor anonymus Histor. Orb. Terr. Primam desu mit a Lecho, Reip. Polonicae conditore, post quem modo despotice, modo Aristocratice gubernata est; usque ad A. C. 830. Secundam a Piasto, usque ad A. C. 1370. quâ periodô durante, memorabile fuit, quod Miecislaus I. Plasti abnepos, primus gentem ab Christum perduxit; quodque eiusfil. Boleslaus Chrobrius primus Regis titulum accepit, ab Ottone III. Imperatore A. C. 1001. e quo quidam colligunt, Poloniam tum Imperio Romano tributariam fuisse. Tertiam a Casimiro I. Boleslai praedicti nepote, cuius Principatu Sedi Romanae Polonia se submisit; cui tum praeerat Benedictus IX. Tum enim hic in singula capita obolum quotannis, ad lucernam in aede D. Petri Romae pepetuo alendam et rasuram capitis Monachalem, fasciam item Equitibus lineam candidam, stolae in modum, cum festa peragerentur sollennia, imperavit, Cromer. de orig. et r. g. Polon. l. 4. Quartam orditur a Casimiri I. silio Boleslao cognomine Audace, quâ Regia dignitas iterum cessavit. ipsôque Regnô excedente, Uladislaus frater in Principis titulo acquievit: donec pristinum splendorem reduxit Primislaus, circa A. C. 1295. qui in hunc usque diem conservatus est, nisi quod successor eius Uladislaus Locticus Heredis Regni Poloniae nomen potius usurpavit. Ultimus familiae huius fuit Casimirus M. Sequitur periodus Iagellonica,a Iagellone Magnae Lithuaniae Duce in Baptismo Uladislai nomen adepto, inchoata, Hic Hedvigis Ludovici Hungariae Regis, quem Casimirus heredem constituerat, amorem meritus, Christianam Religionem assumpsit et Lithuaniam Poloniae unvivit:
regnâruntque eius posteri usque ad A. C. 1573 quô Sigismundus Aug. sine prole decessit. Ab illo tempore Poloni variis e locis Reges sibi arcessivêre, henricum Valesium e Gallia; quô clam se in avitum regnum Galliae recipiente, Stephanum Bathorium Transylvan. Principem, eâlege,
ut Annam; Sigismundi Aug. sororem licet tum iam sexagenariam duceret, elegerunt A. C. 1575. Successit A. C. 1586. Sigismundus Iohannis Sueciae Rex e Catharina Iagellonica filius: quem A. C. 1632. Uladislaus filius excepit, qui obiit A. C. 1648. post sceptrum delatum fratri Ioh. Casimiro: qui regnô cessit A. C. 1668. Aliam post hunc periodum exorsus est Michael Wisnovecius iterum Polonus, qui electus est Rex A. C. 1669. Sed A. C. 1675. defunctus, successorem accepit Iohannem Sobiescium, Exercituum summum Ducem, it idem Polonum, qui Regno feliciter praeest. Incrementa Regni haec fuêre: Lithuania ei, ut dictum, unita est a Iagellone, Prustiam Sigismundi I. parens Casimirus, domitis Equitibus Teuronicis, sibi subiecit; cuius partem postea Sigismundus Alberto Brandeb, in feudum concessit, quô tamen nexu hodiernus Elector Brandeburg. absolutus est transactione Welaviensi A. C. 1657. Livoniam Sigismundus Aug. Teutonicô in illa ordine exstinctô, Poloniae sociavit; Gothardo Kettlero vero postremo Ordninis Magistro Curlandiae et Semigalliae provincias Ducatûs, sed fiduciariô, titulô commisit. Versus Orientem, quidquid regionis inter Panastum seu Tyram, Hippanimque et Borysthenem fluv. continetur, id totum usque ad littora ipsa Ponti Euxini, ex pactis Solimanni Turcarum imperatoris iuris Polonici censeri, tradit Piafecius. Sed et ultra Tyram, Meridiem versus, Moldavia est Poloniae regno quoque sccialis, verum Turcis tributaria. In Daniam, tempore Boleslai Cruovisti A. C. 1124. penetrâsse quoque Polonos, eâque potitos suisse, anctor est Cromerus, l. 5. Sed rem hanc Danici Annales penitus ignorant. Hungariae iuncta Polonia est, cum, exstinctis Piasti posteris, ad Ludovicum Hungariae Regemdeferretur regnum A. C. 1370. sed moriente eô diviiae iterum, Mariâ Lndovici filiâ Hungariam, et hedwige Poloniam obitnente. Iterum tamen sub filio Iagellonis Uladislao coiêre, quamquam refragante Elizabethâ Alb. Regis coniuge, quae etiam huius posthumum Ladislaum vix dum quadrimestrem coronari curavit: sed cum Uladislaus pugnâ Varnensi caederetur, singulaeiterum storsim Reges sibi constiruere coepêre. Iura Regis Poloniae haec fere: Ut praesit Regno, summô contentus dignitatis gradu et censu Fisci sui a primordiis Regni praefinitô; quem minuere augereve lege prohibetur, ut, in publicis functionibus, omnes in Republ. Magistratuum officiorumque titulos solus conferat; Ut non nisi eius favore adeantur Episcopatus opulentiores, aliique Ecclesiasticar. dignitatum gradus, in quo Regiae auctoritatis nervus consistit. Studia enim eorum, quos Rex promovet, sibi mancipat, sicque suavi flexu animos omnium illue aspirantium ad partes suas in clinat. Interim tributs nulla imponit. absque unanimi Ordinum consensu: nec nisi atrociora crimina et causas quasilam graviores in Comitiis Regni generalibus cognoscit, exque sententia Senatorum deceunit: reliquâ omni potestate de criminibus cognoscendi, poenas irrogandi, coutroversias civiles decidendi, penes Iudices cuiusvis provinciae residente. Nihil item ei in vitam facultatesque Nobilium potestatis est, nec ullum eorum, licet manifeste reum, praeter paucissimos casus, vel nisi iure convictum, detinere aut vincislis coercere potest. Horum enim amplissima iura: Namque e Nobilitate quivis, iam a Miecislao I. in eligendo Rege ius suffragii habet; Imounviersi aliquando contra Regem Senatumque coeunt, indictô Rokoss, famosô in unum concurrendi symblô, qua de re vide infra, in voce
Rokoss. Populi iushodie statutis Casimiri, Uladislai et Sigismundorum fere nititur, quorum defectu, ad Ius Saxonicum recurri solet: cuius tanta olim apud Polonos fuit auctoritas, ut non sine gravibus impensis ad Magdeburgense tribunal appellarent, Sed sustulit morem hunc A. C. 1256. Casimirus M. constitutô hâc fini supremô in arce Cracoviensi tribunali: Praeter quod duo alia erexit Stephanus Rex. A. C. 1578. Petricoviae unum, Lublini alterum, in quorum illo Palatinatuum maioris Poloniae ac prussiae; in isto minoris Poloniae ac Russiae, lites pertractantur. Quid porro genti cum Snecis, cum Russis, cum Turcis intercesserit negotii: quid cum Austriacis hactenus controversatum? quid damni interni dederint motus Confoederatorum, Cosaccorum, Lubomirscianorum, aliaque huc spectantia, Vide apud praefatum Auctorem Historiae Orbis Terr. Georg. ao Civil. c. 8. in cuius §. 1. omnes rerum Polonicarum Scriptores recenset. PARTES POLONIAE, EX SIMONE STAROVOLSCIO I. Polonia maior, 8. Satrapiis comprehensa: quae sunt Posnaniensis, Calisiensis, Lenciciensis, Brestensis, Iunivladis laviensis, quae utraque alias Cuiavia, Siradiensis, Ravensis, Terra Vielunensis, II. Polonia minor, cuius tres Satrapiae: Cracoviensis, Sendomiriensis, Lublinensis. III. Lithuania, ubi Palarinatus itidem 3. Vilnensis, Trocensis, Brescianensis. IV Russia Rubra, in qua 7. Satrapiae, Russia, Podolia, Volhinia, Belza. Braslavia, Kionvia, Terra Cholmensis ac Haliciensis. V. Russia Alba, continens sex Satrapias, vel Palatinatus: qui sunt Novogrodensis (coeteris populosior, in Novogrodensem ac Slonimensem districtum divisus.) Mcislaviensis, Vitepcensis, Mindensis, Polocensis. Smolencensis. VI. Borussia seu Prussia, de qua vide suô locô. VII. Pomerania ulter. seu Pomerollia, divisa in 7. Territoria: quorum nomina, Sluchoviense, Tucholinese, Suecense, Dersaviense, Zucoviense, Puscinse Mirachaviense: quibus etiam Crama et Cassubia adiunguntur. VIII. Masovia, quatuor Satrapiis distinguitur, quae vocantur, Plocensis, Podlachica, Masovia, peculiariter sic dicta, et Terra Dobrinensis. Nomen a Maslao seu Maso, Miccislai Regis olim Pincerna. Vide Thuanum, Histor. l. 56. IX. Samogitia. X. Livoniae quaedam partes Lithuaniae conterminae: reliquum enim Suecus, Moscus, et Curlandiae ac Semigalliae Duces possident. Harum omnium
Provinciarum potiore. Urbes sunt Posnanium et Gnesna, in maiori Polonia; In minori, Cracovia, quae sedes Regia, Lubliunum, et famosa Arianizantium Socinianorum receptaculô Racovia. In Lithuania, metropolis est Vilna: in Russia Rubra, Leopolis: in Alba, Smolencum et Kiovia: Masoviae primaria Urbs Warsavia est, etiam quandoque Regis sedes, et Polonorum clade celebris, tempore Ioh. Casimiri, Regis iis a Sueciae Rege, et Electore Bradeb. illatâ. Vide illarum quamque suô locô. POLONIAE URBES PRAECIPUAE: Bielska, Bielsk, Polachiae. Braclavia, Braclavv, Podoliae. Braslavia, Braslavv, Lithuaniae. Brestia, Bressici, Polesiae. Calisia, Kalisch, Poloniae inferioris. Camenecium, Kameniek, Podoliae. Chelma, Chelm, Russiae nigrae. Cracovia, Craekovv, Poloniae superioris. Elbinga, Elbing, Prussiae Regiae. Gedanum, Dantzick, Prussiae Regiae. Gnesna, Gnesna, Poloniae inferioris. Kiovia, Kiovv, Volhiniae. Lancicia, Lencici, Poloniae inferioris. Leopolis, Lvvovv, Russiae Nigrae. Lublinum, Lublin,, Poloniae inferioris. Luceoria, Lucko,
Volhiniae. Mariaeburgum, Maryenburg, Prussiae Ducalis. Mcislavia, Mcislaevv, Lithuaniae. Mednichia, Medniki, Samogitiae. Minscum, Minsk, Eithuaniae. Novogroda, Novogrodek, Lithuaniae. Plocum, Ploczko, Mazoviae. Polocska, Poloczk, Lithuaniae. Posnania, Posnan, Poloniae inferioris. Premislia, Przemysl, Russiae Nigrae. Regiomons, Koningsberg, Prussiae. Sandomiria, Sandomirz, Poloniae superioris. Siradia, Sirad, Poloniae inferioris. Torunia, Thorn, Prussiae Regiae. Troca, Troki, Lithuaniae. Varsavia, Warzavv, Mazoviae. Vilna, Wilna, Lithuaniae. Vitepscia, Witepsck, Lithuaniae. Uladislavia, Wladislavv, Cuiaviae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Polonia — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Polonia (desambiguación). Rzeczpospolita Polska República de Polonia …   Wikipedia Español

  • Polònia — Saltar a navegación, búsqueda Polònia Título Polònia Género Humor Creado por Minoria absoluta Presentado por Toni Soler Reparto Queco Novell …   Wikipedia Español

  • Polonia — Polonia, the name for Poland in Latin and many Romance and other languages, refers in modern Polish to the Polish diaspora people of Polish origin who live outside Polish borders. There are roughly 15 ndash;20 million people of Polish ancestry… …   Wikipedia

  • Polonia — Polonia. □ V. trigo de Polonia. * * * Polonia (Polska, República Polaca o República de Polonia, pol. Rzeczpospolita Polska) es un país de Europa Central que forma parte de la Unión Europea (UE) y OTAN. Limita con Alemania, Chequia, Eslovaquia,… …   Enciclopedia Universal

  • Polonia — in Zahlen[1] Argentinien  Argentinien 450.000a Australien  Australien …   Deutsch Wikipedia

  • Polonia 1 — Saltar a navegación, búsqueda Polonia 1 Nombre público Polonia 1 Tipo Televisión privada Propietario Polcast País …   Wikipedia Español

  • Polonia 1 — Senderlogo Allgemeine Informationen Empfang …   Deutsch Wikipedia

  • Polonia — (Мендзыздрое,Польша) Категория отеля: Адрес: Promenada Gwiazd 16, 72 500 Мендзыздрое, Польша …   Каталог отелей

  • Polonia — (Кудова Здруй,Польша) Категория отеля: Адрес: ul. Moniuszki 2, 57 350 Кудова Здруй, Польша …   Каталог отелей

  • Polonia — ☛ V. trigo de Polonia …   Diccionario de la lengua española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”